monumenta.ch > Isidorus > 45
Isidorus, De Natura Rerum, XLIV. De nominibus maris et fluminum. <<<     >>> XLVI. De terraemotu.

CAPUT XLV. De positione terrae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XLV.---N. 1. Sic dicit Ambrosius. Lib. I, cap. 6.

]
1. Qualiter terra super aerem fundata libratis credatur stare ponderibus, sic dicit Ambrosius: 'De Terrae autem qualitate, sive positione sufficiat secundum Scripturam Iob sciendum quia suspendit terram in nihilo.' Philosophi quoque similiter opinantur, aere denso terram sustineri, et quasi spongiam mole sua immobilem pendere, sicque, ut aequali motu hinc atque inde, veluti alarum suffulta remigiis, ex omni parte librata propendeat, nec in partem possint inclinari alteram.
2 Verumtamen, utrum, densitate aeris sustineatur, an super aquam pendeat, quia scribitur qui fundavit terram super aquas [Psal. CXXXV, 6]; vel quomodo aer mollis tantam mollem possit sustentare terrenam; aut si super aquas est tam immane pondus, quomodo non demergatur; aut quomodo aequitatis libram teneat ne in alteram partem propensa incumbat; hoc nulli mortalium scire fas est, nec nobis discutere, aut perscrutari licet cuiquam tantam divinae artis excellentiam, dum constet eam lege maiestatis Dei aut super aquas, aut super nubes stabilem permanere. Quis enim, inquit, Salomon, sufficit narrare opera illius, aut quis investigabit magnalia eius? Ergo quod mortalium naturae secretum est, divinae potentiae relinquendum est.